Terça-feira, 15 de outubro de 2019

ISSN 1983-392X

terça-feira, 22 de maio de 2007

Aula nº 43

 

Recapitulação das cinco declinações

 

Corpus Nostrum

Homo constat capite, corpore, membris. In capite habemus oculos, quibus videmus, nasum, quo adoramus, aures quibus audimus. In parte antica, quam vultum seu faciem appellamus, sunt frons, maxillae, buccae, labra, mentum. Circa oculos sunt cilia et supra eos supercilia. In ore habemus dentes et linguam. Capilli seu crines tegunt caput, faciem barba. Capillos aliquando etiam comam seu caesariem dicimus. Collum et cervices caput uniunt corpori. Partes corporis umeros, terga, pectus, ventrem, cingulum, lumbos nominamus. Membra dividimus in superiora et inferiora. Superiora constant lacertis, cubitis, brachiis, pugnis, manibus (dextera vel sinistra). In manibus palma, digiti, ungues sunt. Membra inferiora compreendunt femora, genua, crura, calces, pedes.

_____________

Busca verbete por título

A B C D E F G H I J L M N O P Q R S T U V X Z